monumenta.ch > Cassianus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 17, 9
Non enim adversus hominem, sed plane adversus Deum blasphemus extollitur, qui nihil in fratre aliud nisi bonum meritum carpens, non hominis culpam, sed Dei tantum iudicia reprehendit. Haec ergo est illa sursum germinans amaritudinis radix , quae se erigens ad superna, in contumeliam ipsius qui bona homini confert, tendit auctoris.